contents Contents Introduction biografie next Next translation Translation

 

Gaudentii, philosophi,

H a r m o n i c a I n t r o d u c t i o.

Marco Meibomio interprete.

Indoctis non canto, fores occlude prophane; Harmonicos sermones attingens merito quis exordiatur. Hi enim versantur circa sonos, et Intervalla ac Systemata, adhaec Tonos et Mutationes ac Melopoeïas, in omnibus harmoniae Generibus. Sermones autem de his auditurus necesse est experientia execitatum habeat auditum, ad sonos accurate audiendos; intervalla pernoscenda, tam consona quam dissona: ut perceptis quae circa sonos sunt proprietatibus rationem consequenter adjungens, perfectam scientiam, experientia ac ratione adauctam efficiat. Quicunque autem nec sonum exaudiens, nec auditu exercitatus advenerit hos sermones auscultaturus, hic protinus abeat, fores auribus obdens. Siquidem et praesens aures obthurabit, quia sensu illa, de quibus sermones instituuntur, non praecognoverit. Nos autem usuaccurate exercitatis orationem proferamus, incepturi.

To be continued.