inhoudsopgaveInhoudsopgave vorigevorigevolgende volgendevertalingVertaling

 

20 DISSERTATIO PHILOSOPHICA

   Variis vicibus saepe idem sonus repetitur (u). quod fit, dum plura dantur objecta phonocamptica, ad varios a centro sonoro distantias posita; vel etiam ex repetita reflexione, facta a corporibus sibi mutuo oppositis, & vicissim sonum reflectentibus. Observavi echum triphonam in fodinis argenti prope Kut- tenbergam supradicti regni Bohemiae civitatem, quae 3 syllabas ter distincte referebat.
   In loco parvi spatii, ob exiguum temporis, quo sonus ad se repercutiendum opus habet, intervallum echo non auditur; quia tunc sonus originalis cum repercusso ita confunditur, ut ab illo minime distingui possit, sed simul eodemque momento audiatur, quo fit ut fere duplo intensior evadat, hocque intensitatis augmentum musici resonantiam vocamus. His paucis de sono praemissis, multis oblivione, plurimis tamen ignorantia omissis, novi instrumenti mei descriptionem aggredior.

§. XIV.

   1o. Clavus ferreus trabalis, tabulae ligneae infixus, dum plectro, cujus crines refina bene exasperati


(u) ’s GRAVESAND, Phys. Elem. L. IV. C. VII. n. 2379.

DISSERTATIO PHILOSOPHICA 21

sunt, stringitur, sonum edit debilem quidem & obstusum, auribus tamen admodum gratum.
   2o. Applicetur supradicta tabula cuidam instrumento musico v.g. clavecymbalo, clavichordio, chely majori vel minori &c. & plectro stringatur clavus; crescet intensitas soni, ita ut fere vocem humanam audire credas; eritque in potestate artificis modulantis intendere & remittere sonum, prout nempe plus vel minus fortiter plectrum clavo apprimet, a qua soni moderatione maxima pars gratiae omnis instrumenti pendet.
   3o. Cum autem clavus longior minorem in dato tempore numerum vibrationem peragit, quam minor seu brevior, patet exinde §. VIII. quod, quo major seu longior erit clavus, eo graviorem edet sonum, & contra acutiorem dabunt clavi minores, vel profundius tabulae infixi. Modus itaque concordandi hujusmodi instrumenti ictibus mallei perficietur; observavi tamen non omnes clavos aeque aptos fore ad bonum & limpidum sonum eliciendum, sunt enim quidam eorum, qui differentes edunt tonos, prout nempe in diversis plectro stringuntur locis.
   4o. Inveni etiam rubiginem multum prodesse