inhoudsopgaveInhoudsopgave vorigevorigevolgende volgendevertalingVertaling

 

18 DISSERTATIO PHILOSOPHICA

minuto secundo percursum esse pedum Renolan- dicorum 1142.
   Non tamen constans est haec soni celeritas, quamvis ventus secundus vix aut non sensibiliter acceleret, aut adversus retardet soni celeritatem; nam secundum MARIOTTI observationes, ventus vehementissimus, quo arbores eradicantur, & tecta aedium disjiciuntur, tempore unius minuti secundi circiter 32 tantum pedes Parisienses, dum sonus 1070 vel 1080 circiter percurrit. Sunt ergo velocitates venti, & soni, ut 1 ad 33 vel 34 circiter. Sonus gravis & acutus eadem fertur velocitate, quia pro diversitate acuminis vel gravitatis diversus tantum est numerus undarum aequali tempore genitarum, variatur adeoque tantum undarum latitudo, quae semper est inverse ut soni acumen vel directe ut gravitas.

§. XIII.

   Sonus, dum in corpus durum impingit, communicat motum partibus solidis & repercitur, efficiens angulum reflexionis aequalem angulo incidentiae, & vocatur Echo.

DISSERTATIO PHILOSOPHICA 19

   Sit instrumentum sonum edens, seu vox in A, auditor in D positus percipiet vocem, ac si procederet ex B, debilitatam tamen, ita ut videatur procedere ab O.
   Quo major est distantia inter corpus sonorum & reflectens, eo major est mora inter auditum sonum primarium & reflexum; hinc tanto plures syllabas tunc poterit repetere echo; suntque tempus, distantia, duratio repetitae vocis, semper in eadem ratione propter soni velocitatem uniformem. Observavit DE CROVSAZ ope penduli, quod ad certam ab echo distantiam sonus intensus admodum, & debilissimus in suo itu & reditu idem tempus impendant (t); unde uno cognito, reliqua facile determinatur. Narrat STVRMIVS, echum in vicinia observatorii Altorfensis in distantia 100 pedum 3, in distantia 300 ped. 6, in distantia vero 430 ped. 9, tandem & in distantia 500 ped. 11 syllabas distincte repetisse. In horto monasterii S. Margarethae ord. S. Benedicti, prope Pragam, regni Bohemiae metropolim, inveni echum, qui in distantia 440 pedum 10 syllabas quam distinctissime repetebat.


(t) Du BOIS dissert. de sono §. 42.