inhoudsopgaveInhoudsopgave vorigevorigevolgende volgendevertalingVertaling

 

16 DISSERTATIO PHILOSOPHICA

eosque ulterius ad nervos auditorios promovet; hocque fit, ut, dum nervi afficiuntur, sonus sentiatur.’’ Verum pace celberrimi hujus viri, anatomia auris clare docet: membranam tympani in media, & non in interna auris cavitate exstare, sed in interna dari labyrinthum, cujus membranula per totam hanc cavitatem expansa, zonae sonorae nomen habet, ibique sensationem oriri. Distinguenda enim est membrana tympani a membrana labyrinthi; de his (*) vide quae de aure humane curatissime observavit Anatomicorum Princeps, ALBINUS.

§. XI.

   Modus autem, quo plures & diversi soni percipiuntur, non tam facile explicatur. Videtur tamen natura in organo auditus varios canales, varias membranulas seu zonas diversae longitudinis, & variam sese tardius, aut celerius vibrandi aptitudinem habentes (r), ad varios sonorum tonos recipiendos, posuisse. Verum, quo pacto duo vel plures soni simul, eodemque momento distincte percipiantur,


(*) Conf. etiam P. van MUSSCHENBROEK Natuurkunde II.Deel. p. 728. seq.
(r) VALSALVA de aure human. Cap. VI. §.6.

DISSERTATIO PHILOSOPHICA 17

difficillime explicari potest P. de MAIRAN dicit: aërem constare particulis diversae magnitudinis, quarum quaevis certantum cujusdam toni capax est, ita ut, dum sonus quidam producitur, particulae hic sono analogae, seu ejusdem toni capaces, contremiscant quiescentibus aliis, donec a sono iisdem corres- pondente moveantur; posse itaque plures simul percipi sonos, sicut plures colores simul videri, quia a particulis diversis producti organum auditus in diversis punctis afficiunt. Sed omnia haec §. 10 & 11. dicta in conjecturis consistunt, melius itaque fatendum, nos circa hanc rem nihil posse affirmare, quam id quod fit in nostris nervis, & quod motus semper habeat comitem sensationem

§. XII.

   Cum sonus constet undulationibus, quae in aëre obtinent, necessario tempus quoddam requiritur, antequam ad nostras perveniat aures. GASSENDI experimentum instituit cum tormento bellico, invenitque sonum spatius unius minuti secundi percurrere pedes 1400. G. DERHAM (s) determinavit spatium in uno


(s) Physico-Theologie L IV. C. III. not. 28.