inhoudsopgaveInhoudsopgave vorigevorigevolgende volgendevertalingVertaling

 

4 DISSERTATIO PHILOSOPHICA

   Tria circa genesin sonorum observamus: primo motum tamquam causam efficientem immediatam. Secundo aërem, utpote subjectum primarium originis soni, & medium propagationis ac communicationis. Tertio tandem vim elasticam sese expandentem & restituentem, quae est causa efficiens, mediata, proxima soni.
    Quid autem re vera sonus sit, uti incertum est, ita varias quoque opiniones & sententias in animis philosophorum peperit (b).

§. II.

   Cl. EULER in Tentam nov. Theor. Music. par. 2 dicit: aërem ejusque mutationem, quam instru- mentum sonum edens in eo producit, veram soni causam, atque proximam, quod copiosus ille rerum musicarum scriptor MATTHESON, negat, dicens, illud quod solum vehiculum soni est, non posse ejus esse causam veram & proximam, sed oriri ex attritu, pressione, tremore, & certo quodam motu corporum tremulorum, tanquam medio eum excitante,


(b) KIRCHER. Musurg. cap. 1.

 

 

 

DISSERTATIO PHILOSOPHICA 5

quorum spiritus (c) est sonus. Ait ulterius: sonus parietes, & muros penetrat, quod neque aëris neque luminis subtilissimae particulae unquam poterunt (d); & exinde sonum substantiam omni corpore carentem, seu spiritualem esse affirmat. Verum tamen dari sonos, qui in aëre solo oriuntur, sequens vulgatum phoenomenon, quod ipsi omnino ignotum fuisse videtur, clare demonstrat: dentur duo soni cujusdam acutiei, aequaliter fortes, audietur sonus tertius gravis; qui, cum nullum aliud corpus adsit, quod hunc terium producat sonum, in solo aëre (e) seu in concursu undarum aëris moti residere necessario debet. (ee)


(c) Quid proprie sit spiritus, id intellectus noster corporeae moli immersus difficulter assequitur. GERHARD. de Natura Dei. par. 67. Caeterum, licet sonus ex tremulo corporum motu formatus, non dici queat aliquid materiale; multo minus tamen aliquid spirituale, nisi forte eo sensu, quo chemici loquuntur de spiritu Rectore &c. Sed de his ulterius disquirere, non est hujus loci. Hoc tamen obiter submonere liceat quod uti Mattheson sonum esse spiritum putat; sic Aristoxenus mentem, spiritum hominis, dicit omnium corporis partium convenientem harmoniam &c. vid. CICERO Tusc. Quaest. L. 1.
(d) MATTHESON. Plus ultra Part. III. p. 494 & seq.
(e) L’air suffit pour expliquer la formation du son. J.J. ROUSSEAU. Dict. de Mus. art. Son.
(ee) L'uditore posto nel mezzo rispettivo de' due suonatori sentira molto più questo terzo suono, che vicino a ciascuno de' due suonatori: segno fisico evidente della cagione del terzo suono, ch'è l'urto de' due rispettivi volumi d'aria mossi dalle vibrazione delle due corde suonate. TARTINI. Trattat. di Mus. p. 14.