inhoudsopgaveInhoudsopgave vorigevorigevolgende volgendevertalingVertaling

 

6 DISSERTATIO PHILOSOPHICA

§. III.

   Per interiectum medium ad aures usque propagari debere sonum, ut percipiatur, neminem, qui vel primoribus tantum physicam attigerit labris, puto ignorare. Nam soni sensatio in nobis fieri minime potest, nisi auditus organum a sonante corpore immutetur; immutari autem nequit immediate, cum immediate ab illo non tangatur; ergo immutari debet immediate, ac proinde per interiectum medium ad aures usque propagetur sonus, est necesse, ut illius sensatio in anima contingat. Hoc medium solum esse aërem inde patet: quod, sublato aëre nullus sentiatur sonus, licet corpus sonorum valide percutiatur, quod & quam plurimus ope anthliae pneumaticae institutis experimentis constat; audiatur vero, aëre in machinae excipulum iterum immisso (f).

§. IV.

   Tremor est frequens vibratio, seu frequens & repetita tensio & restitutio eius, quod tremere dicitur. Talis est motus, qui contingit in chorda, postquam percussa fuerit; pulsu enim in chorda


(f) Vide ’s Gravesand. Elem.Phys.n.2322.

DISSERTATIO PHILOSOPHICA 7

nihil aliud efficitur, nisi motus tremulus, quo ea intra suos terminos, nunc cis, nunc ultra situm quietis, velocissime extravagatur. Tremorem hunc corporis sonori visu & tactu percipere possumus; quando aquam vel vinum in scypho vitreo, digiti paulum ante madefacti in supremo margine circumductione ad resonantiam perducto, crispari & contremiscere, aut particulas arenosas in vicina campanae pulsatae subsilire cernimus.

§. V.

   Non tamen immediate ab hoc motu visibili pendet sonus, sed ab alio motu tremulo, quo in motu memorato particulae minores afficiuntur. (g) quod experimentis plurimis demonstratur. Unum affere sufficiat: Si chorda chelyos plectro perstringatur, illae vibrationes integrae admodum parvae sunt, & fere invisibiles, sonus tamen satis fortis & intensus est; si autem digito inffectatur, tunc dimissa chorda vibrationes multo majores efficit, sonus tamen longe minor & obtusior auditur; contrarium fieri deberet, si a vibrationibus integris & totis penderet sonus sublato enim plectro


(g) ’s Gravesand. Phys.Elem.Mathem.n.2315