inhoudsopgaveInhoudsopgave vorigevorigevolgende volgendevertalingVertaling

 

8 DISSERTATIO PHILOSOPHICA

chordo has liberius peragit. Sic si crines plectro sebo, aliave pinguedine affricti sunt, ut minimarum partium tremores impediant, vix quidam sonus auditur, licet chorda oscillationes perquam sensibiles perficiat.

§. VI.

   Sonora vocantur omnia corpora, quae inter se mutuo collisa, aut percussa, soni sensum in nobis excitant; ut chorda percussa, vel campana pulsata.
Quoniam fere omnia corpora elastica concipiendis, & continuandis tremoribus sunt aptissima, erunt quoque haec maxime sonora. Talia sunt: ferrum, chalybs, cuprum, orichalcum &c.
   Omnia vero corpora, quae partibus flexilibus, mollibus gaudent, quae pressioni quidem cedunt, sed elatere, & vi resiliendi destitutae sunt; ut tremori concipiendo, ita sono edendo, minus sunt idonea; ideoque ex plumbo, vel stanno, utpote metallis mollioribus, & minus sonoris, numquam chordae confici possunt.

 

 

DISSERTATIO PHILOSOPHICA 9

§. VII.

   Dentur duo corpora sonora v.g. duae laminae ferrae, quarum una manu teneatur, & cum eadem percutiatur altera; sonus qui tunc audietur, non erit ille percutientis, sed percussae. Exinde facile concluditur, fabulosum omnino esse, quod de Pythagora narrant quam plurimi (h), qui de musica scripserunt. Illum nempe musicas consonantias ex diverso malleorum sonitu deduxisse. GAVDENTIVS Philosophus, M. MEIBOMIO interprete, in Introduct. Harmon. dicit: Initium autem inventionis rationum Pythagoram sumsisse, cum casu praeteriisset fabrilem officinam, ac malleorum supra incudem sonitus percepisset dissonos & consonos. Patet enim, quod sonus, qui tunc auditur, non sit ille malleorum, sed incudis, aut ferri, quod fabrefit.

§. VIII.

   Quattor sunt praecipua objecta consideranda in


(h) Franch. Gaffur. theor. mus. Mediolani 2o. 1492. SAVERIEN. diction. univers. de mathem. art. Musique & alii.