inhoudsopgaveInhoudsopgave vorigevorigevolgende volgendevertalingVertaling

 

12 DISSERTATIO PHILOSOPHICA.

2o. De intensitate & debilitate soni.

   Intensitas soni pendet a quantitate particularum minimarum motu tremulo affectarum, seu quo plures erunt particulae minimae hoc motu affectae, eo intensior erit sonus, & contra.
   Magnitudo soni non pendet a celeritate propagationis per spatium aëre repletum, sed ab ictibus aëris in nervosum auris apparatum (m). Et sunt hi, ut vires particulis percutientibus insitae; quae vires sunt ut numeri particularum eodem tempore in tympanum incurrentium, & ut quadrata celeritatum, quibus incurrunt (n): ideoque tanto major est sonus, quanto major est impetus & quantitas aëris percussi. Hinc pro diversa constitutione organi recipiendi ejusmodi motus impressos, aut ictibus illis magis restitendi diversa est soni perceptio. Aures arrectae, utpote majorem quantitatem aëris moti recipere valentes, fortius audiunt, quam compressae, seu complanatae.


(m) VERDRIES physica Cap. IX. §. 3.
(n) s’ GRAVESAND. Lib. IV. cap. VII. n.2347.

DISSERTATIO PHILOSOPHICA 13

3o. De brevitate & logitudine soni.

   Longitudo soni constitit in duratione agitationis, seu motus aëris; quamdiu enim haec agitatio aëris durat, tamdiu organum auditus ab ea afficitur, & prolongatur sonus. Haec continuatio soni nihil aliud est, quam innumeri ictus successive tympanum nostrum ferientes, qui ob celeritatem, qua se invicem insequuntur, distingui non possunt; sicque sonus continuus apparet, aeque ac quo lucidus torris circumrotatus menti circulum ignitum ostendit. Illa prolongatio soni in potestate artificis modulantis esse debet, ad gratos efficiendos concentus; ideoque soni campanarum, ut & aliorum corporum, qua post ictum sibi relicta sonant, ob nimiam sui durationem his minime apti videntur; audimus enim sonum primae campanae postquam jam secunda, tertia, imo & quarta pulsatur, ex quo confusio necessario oriri debet, & nhil distincti percipitur (o).


‘‘C’est toujours une sotte Musique, que celle des cloches, quand même tous les sons en feroient exactement jsutes; ce qui n’arrive jamais.’’ J.J. ROVSSEAV dict. de mus. Artic. Carrillon.