inhoudsopgaveInhoudsopgave vorigevorigevolgende volgendevertalingVertaling

 

10 DISSERTATIO PHILOSOPHICA

in sonis. 1o. Acumen & gravitas. 2o. Vis & debilitas. 3o. Durationis brevitas & longitudo. 4o. Suavitas & asperitas. Constat & infinitas alias dari differentias sonorum ab instrumentorum diversis speciebus pendentes, quorum soni, quantumvis unisoni videantur, diversi sunt; verum supradictae quatuor sunt praecipuae, quia fundamentum scientiae harmonicae constituunt.

1o. De gravitate & acumine sonorum.

   Plures dantur causae gravitatis & acuminis sonorum, suntque 1o. Corporum sonantium magnitudo & parvitas, vel longitudo & brevitas, quae omnium est manifestissima: quo enim chorda eiusdem crassitudinis & tensionis brevior est, eo sonus fit acutior, & quo longior est, eo sonus auditur gravior. 2o. Major tenuitas & crassitudo corporum aeque densorum, ac tensorum.(i) 3o. Major raritas & densitas eorundem corporum; densiora enim acutius sonant: (k) ut aes ligno. Aqua frigida de eodem vase profluens acutius


(i) Struna tenka wysoc’zegssy Ton dáwa nez’li tlusta. id est: chorda tenuis acutiorem edit sonum, quam crassior; ait DOBRZENSKY.M.D.Experim.Musico-Med.MSS.Bohem.
(k) PTOLOMAEUS Lib. I. Harmonic. cap. 3.

 

 

DISSERTATIO PHILOSOPHICA 11

quam calida obstepat, quia aqua frigida multo densior & compactior est quam aqua calida: haec enim igne rarefacta, & in vapores dissoluta tarditatem aliquam motus efficit, unde & conseqventer gravitas resultat (l). 4o. major intensio & remissio nervorum, qui eo sonant acutius, quo magis tenduntur. Circa tertiam causam animadvertit MERSENNVS lib. II. propos. 35.
‘‘Tunc majorem densitatem non esse causam acutioris soni, quando durities corporis rarioris majorem habet rationem ad duritiem corporis densioris, quam sit ratio densitatis corporis densioris ad densitatem rarioris.’’
Hinc fit, ut aes plumbo sonet acutius, quia licet plumbi soliditas superet aeris soliditatem, magis tamen aeris durities plumbi durtiem superat. Differentia ergo in sonis respectu gravis & acuti, quam nos Musici Tonum vocamus, pendet a numero vibrationum in dato tempore peractarum, id est: quo minor est numerus vibrationum, eo gravior fit sonus, & contra eo acutior, quo velociores & spissiores sunt vibrationes


(l) KIRCHER. Musurg. Lib.I.Cap.15.