inhoudsopgaveInhoudsopgave vorigevorigevolgende volgendevertalingVertaling

 

14 DISSERTATIO PHILOSOPHICA

4o. De suavitate & asperitate soni.

   Causa suavitatis & asperitatis sonorum difficillime explicari potest; videtur enim procedere tam a diversa constitutione & conditione corporum sonantium, quam a diverso modulantis artificis sonos eliciendi modo; sic si plectrum nimis fortiter fidibus apprimatur, non sonus, sed stridor & strepitus quidam, auribus ingratissimus, auditur; idem fit, dum chordae plectro non exacte perpendiculariter, sed aliquantum oblique stringantur; tunc enim vibrationes partiales cunfunduntur, impediuntur nodi quietis in vibrationibus necessariae, totaque divisio spontanea turbatur.

§. IX.

   Omnis sonus, licet simplex & unicus videatur, ex variis sonis harmonicis simul unitis est compositus, quod jam a P. MERSENNO & SAUVEURIO observatum fuit. Dum chorda suas totales perficit vibrationes, partes ejus habent praeterea alias vibrationes sibi proprias minus sensibiles, & sic quaevis 1/2, 1/3, 1/4, 1/5, &c. pars chordae habet suas particulares vibrationes; quae partiales

 

DISSERTATIO PHILOSOPHICA 15

minores vibrationes illos sonos harmonicos acutos producunt; chorda enim non se dividit nisi in partes tales, quarum soni sunt harmonici respectu soni fundamentalis. ‘‘Si on fait résonner un corps sonore, on entend, outre le son principal & son octave, deux autres sons très-aigus, dont l’ un est la douziéme au-dessus du son principal, c’est-à-dire, l octave de la quinte de ce son; & l’autre est la dix-septiéme majeure au-dessus de ce méme son, c’est-à-dire, la double octave de sa tierce majeure.’’ (p) In hoc experimento fundamentum systematis harmonici posuit celeberrimus RAMEAV. De quo videantur plura in Diction. Mus. J.J. ROUSSEAV.

§. X.

   Modum, quo sensatio in organo auditus absolvitur, ita describit cl. EVLER. (q)
‘‘Exstat in interna auris cavitate membrana expensa, a similitudine tympanum dicta, quae ictus aëris recipit,


(p) d’ALEMBERT elem. de mus. Liv. I. chap. I.
(q) Tentamen nov. theor. mus. p. 3.